Powered By Blogger

venerdì 29 luglio 2011

da Historia fratris Dulcini...


Opera autem ipsorum Dulcini et sequacium eius erant abominabilia et nefanda, et predicationes eorum erronee, et heretica dogmata ipsorum maledicta et omnimodo contra normam fidei orthodoxe
Nam ipse Dulcinus, dum stetisset super montibus antedictis et etiam dum stabat in Valle Sicida dixitcrediditdocuit et publice predicavit multis vicibus et predicari iussit, prout sponte confessus fuit, quod ipse et sequaces sui poterant et eis licitum erat susperderedecapitaremutilare et interflicere homines et personas locorum obediencium ecclesie romane, ac specialiter incenderedestruerecapere et compellerechristianos ad redemptionem faciendam et hoc sine peccato.
Item derobarecarcerare et quecumque mala inferre christianis, potius quam mori de fame et deserere eorum fidemItem quod status suus et sequacium eius erat perfectior et sanctior omni alio statu, qui essetin ecclesia, quia patiebantur persecutionem.
Item, quod episcopus poterat aliquem episcopatumreligiosus religionem suam, sacerdos curatus ecclesiam suam et curamvir uxorem suam, et uxor virum relinquere causa sequendi sectam suam et fidem.
Item, quod clericilaiciprelatireligiosi et quicumque ordinati in ecclesia deiin quocumque statu essentordine vel dignitatepoterantrelicto eorum statulibere et impune transire ad eorum sectam et eorumvitam tenere sino peccato, immo verius cum melioratione eorum vite, quod absit a cordibus fidelium.
Item, quod ipse Dulcinus intelligebat, quod ipse et illi, qui sunt vel tunc erant de eius secta et congregatione, recte tenebant vitam, quam tenebant apostoli primitivi Iesu Christi, et quod tenebant ipsam vitam per multa tempora preteritaque erant eorum tempore reformanda.
Item, quod non credebat, quod dominus papa posset excommunicare eos pro eo, quod tenebant vitam apostolicam
Et si dominus papa preceperit sibi et sociis suis sub excommunicationis pena, quodrelinquerent eorum sectam, et modum vivendi, quem tenebant, quod propterea eum non dimisissent nec vitam, quam tenebantasserendo ipsam vitam esse apostolicam, et quod in iis non esset obediendumdomino pape, etiam si vellet eos per censuram ecclesiasticam cogere ad dimittendam vitam eorum et modum vivendi, quem tenebant et tenuerant per tempora retroactaconfitendo nihilominus, quod dominuspapa poterat facere decreta et decretaleshabebat enim quemdam intellectum et habeat opinionem sue premisse vite, a qua nullo modo recedere volebat.
Idem, quod prelati et inquisitores heretice pravitatis non poterant citare eos vel excommunicare eo, quod tenebant dictam fidem, nec poterant cogere eos ad eam dimittendam, et hoc intendebat propterintellectum, quem habebat in quibusdam scripturis Veteris Testamentiasserens, quod non credebat, immo impossibile sibi videbatur, quod per aliquem possit sibi offendi, nec esse melior vel verior sensus velintellectus, quam erat suus, quem habebat in scripturis suprascriptis, quem intellectum asserebat se non habere ab homine vel per hominem, sed per eius maximam opinionem et conceptionem cordis sui.

Nessun commento:

Posta un commento